Leland's Itinerary of England and Wales: Volume V, Appendix.

APPENDIX (WALES) [*] 237

Glamorganshire

SINGHENITH, id est, dimidia pars cantaredae. Ergen, Anglice Urchinfeld.

Kreyke yn yre, [a] id est, niveus collis, ex yra, id est, nix.

Ban, id est, locus assignatus, unde et monies excelsiores dicuntur Banne.

Bancor, id est, chorus de fama excellens.

Mor haveren, id est, mare Sabrinum. [b]

Tapha [c] fluvius habet duo brachia, quorum alter major, alter minor Tapha appellatur, et currunt in unum in principio de Singhenith adjacentis regioni Brechenioc.

Habertawe vulgo nuncupatur Swinseia.

Barth idem est quod bardus, vel poeta.


[*] From Leland's MS. of "Collectanea," vol. iii, pp. 101-106 (Gough, " Top. Gen.," c. 3), printed in Hearne's " Collectanea," second edition, 1774, vol. iv, pp. 90-94. These pages of notes, chiefly on Glamorganshire, should have been placed at the end of Appendix B to the vol. iii of this edition, "Leland in Wales"; I did not then recognize that the notes relate to places in Glamorganshire, and must have been used by Leland in his narrative. See vol. iii, pp. 17-36. These detached pages were not written by Leland, but by a very different hand; perhaps some Welsh friend may have sent him the information. Pages 96-98 in the MS. which precede them describe Anglesey (see before, vol. iii, Appendix B; pp. 99, 100 are blank); p. 107 relates to Gower land, and is in Leland's hand (vol. iii, Appendix A). There seems to be nothing else in this hand in the three volumes of Leland's MS. Collectanea. Burton appears to have placed the leaves in by the wrong edges, and to have numbered the pages before finding out his mistake; he thereupon added letters indicating the right order, which accordingly was followed by Hearne, and is continued here.


[a] Craig Eryri, or Snowdon.
[b] Severn r.
[c] Tav, Taue r.

238 LELAND'S ITINERARY

Ele [a] fluvius ... currens in mare apud Penharth.

Ddaw currens per Pont vayn, [b] habens originem spatio illius passuum duorum milium in loco vocato pant Llywyth, id est, vallis collorata, et transit in mare Sabrinum illinc ad tria millia passuum in loco vocato Haberddaw.

Ewenny fluvius.

Ogmor fluvius.

Moithike, id est, Salopia.

Monmowth Cambrice Moynwess, i.e. Monovaga.

Kayr vyske, alias Brynbyga. [c]

Merthyne wylht, id est, merlinus silvestris vulgariter nuncupatus.

Ewenny cellula sub monasterio Glocestriae.

Lancarovan, [d] id est, locus assignatus a cervis, distans spatio trium milliarium a Pont vayn.

Habertawe, id est, Suunsey.

Haber doye glevyth, id est, os duorum gladiorum.

Brevie, id est, mugire unde et Landdewe breve [e] dicitur, et illic sanctus David contra haereticus mugiebat.

Apud Pont yr heske, qui est pons super Tapham, distans a Han Taphe septem passibus milium, est alta rupis, ubi salmones saltu admirabili adverse flumine rupem conscendunt.

Peder, id est, Petrus. Patarne, id est, Patarnus.

Apud Llantoyt [f] in orientali parte cimiterii fani sancti Iltuti ferunt corpus Hoeli Da, id est, Hoeli boni, esse sepultum.

Llanllecnye, alias Lymster, id est, locus leonis. [g]

Castrum de Llan Blethian distans a Pontvayn quingentis passibus, ubi est porta quae habet septem cataractas.

Castrum de Penllyyn distans a Pontvayn mille passibus.

Colhiw [h] quidam porticulus maris prope Llan Iltute, [i] ubi transitur mare Sabrinum directe ad Dunster et Minhed in Somersetsher.


[a] Lai, Elei r.
[b] Thawan r., Cowbridge.
[c] Usk.
[d] Llan Carvan.
[e] Llan Dewi brevi.
[f] Llantwit.
[g] Leominster.
[h] Colhow.
[i] Llantwit major. See vol. iii, pp. 27, 32, 33.

APPENDIX 239

Rivus de Remne originem habens in loco vocato Blayn Remne, [a] id est, caput Remne, Anglice the Poynt of Remne, et currit in mare Sabrinum tribus millibus passuum a Kayrdyff.

Rivus de Taffe Veghan, id est, Tapha parva, habens originem in monte quodam in Brecnoc, et descendit in Taffe Vawre, id est, Tapha magna, habente originem in monte de Brecnoc vocato, ut credo, the Banne Beghhynioc, [b] et locus ubi cadit in Tapha magna vocatur Haber du Taffe, id est,casus utriusqueTaphae,alteriusf in alteram; qui locus est in partibus de Singhenith sub monte vocato the Garth, a parte occidentali ejusdem. In quo monte est castrum vetus, quod olim fuit celebre, quod vocatur castell Models, id est, castrum sonitus maris, quia ab orientali parte ejusdem castri currit quidam rivulus, vocatus More leys, id est, sonitus maris propter strepitum ilium, quern J facit in descensu suo per rupes, et currit in Tapha sub dicto monte de Garth in australi parte ejusdem.

Item est in dicto Singhenyth quoddam castrum, vulgariter nuncupatum Kair Fillye, [c] id est, castrum Fillie, quod est castrum munitissimum, turn ex arte turn ex situ loci propter paludes illi castri adherentes, et distal a Tapha duobus millibus et quingentis passibus, et stat ab orientali parte fluminis, et distat a Kairdyff quatuor millibus passuum, et stat a Kayrdiff versus septentrionem. Est et aliud castrum in eadem plaga distans a Kairdyff duobus millibus passuum, quod vocatur Castell Cough, id est, castrum rubrum, quod stat in rupe rubea, distans a Tapha quingentis passibus. Item aliud castrum vocatum castrum de Llandaffe prope Tapham distans a Kayrdiff mille passibus. Deinde est castrum de Kayrdiff, quod est primum et principale totius Glamorgantiae.

Item est et alius rivus, vulgariter nuncupatus Leye, habens


[a] Blaen Remny.
[b] Banne Brycheinog.
[c] Caerphilly.

240 LELAND'S ITINERARY

originem in loco vulgariter nuncupate Kreyky Denas, [a] id est, in monte de Denas, qui stat prope locum vulgariter nuncupatum Pen Rise, id est, caput Resi, ab australi parte ejusdem. Iste rivus currit in mare Sabrinum in loco vocato Penarth, id est, caput ursi, et transit per valles pulcherrimas, penes quem sunt plura castra olim pulcra et ampla. Primum est castrum de Llantrissent, quod stat in orientali parte illius in monte vocato Kreyk Lantrissent, distans a dicto rivo ducentis passibus. Item inferius est castrum vocatum castell llan Peder, id est, castrum loci Petri, et stat in occidentali parte illius rivi, distans jact: lapidis ab eo rivo, et a Kairdiff quatuor millibus versus occidentalem plagam plus quam septentrionem. Est et aliud castrum, vocatum vulgariter castrum Sancti Georgii, et est prope dictum rivum ad jactum lapilli, et stat a parte occidentali ejusdem, et a Kairdiff iiibus millibus passuum. Est et aliud, quod vulgariter nuncupatur castrum Sancti Fagani, prope dictum rivum, et stat a parte orientali ejusdem, et distal a Kair duobus millibus passuum.

Item sunt alia nonnulla castra in ilia regione, puta castrum de Dinas Powes,quod ab australi parte vertente in occidentem stat a Kairdiff, distans ab ead: quatuor millibus passuum. Est et aliud castrum de Wenvo magis tendens in occidentalem plagam, distans a Kairdiff quinque millibus passuum. Est et aliud, quod vocatur castrum de Funmoyn, [b] magis vertens in australem plagam, distans a Kayrdiff vi millibus passuum, et a mari Sabrino duobus millibus passuum.

Item est alius rivus, qui vulgariter nuncupatur Thawan, id est, Thaus, habens originem in loco vocato pant Llewyth, distans a Pont vayn versus septentrionalem plagam duobus millibus et quingentis passibus, et currit per Pont vayn [c] in mare Sabrinum in loco vulgariter nuncupate Haber Thawan, id est, casus Thawi in aliud, et habet aliqua castra prope se sita. Est castrum de Talevan [d] in orientali parte ejusdem, distans ab eodem mille quingentis passibus et a Pontvayn duobus millibus passuum. Item est aliud castrum quod vocatur castrum de Penlleyn, [e] id est, caput Lini, et stat in occidentali plaga ejusdem, et distat ab eodem ducentis passibus, et Pontvayn mille passibus, et stat ab occidentali


[a] Craig Dinas.
[b] Fonmone castle. See vol. iii, p. 24.
[c] Cowbridge.
[d] Tal y van.
[e] Penlline.

APPENDIX 241

plaga ejusdem. Item est oppidum, moenibus et fossis circumdatum, cujus orientalis porta stat ad ripas rivi in occidental! plaga ejusdem rivi, et currit rivus per moenia dicti Pontvayn, relinquendo oppidum ab occidentals et septentrionali plaga. Item est et aliud castrum, distans a Pontvayn ducentis passibus, quod vulgariter nuncupatur castell Lanlythan, [a] id est, castrum Lithani, et stat ab orientali plaga ejusdem rivi, distans ab illo jactu lapidis, et in illo castro est turris, sive porta, in qua sunt loca pro septem cathar ... et est munitissima structura.

Item est aliud castrum, quod vulgariter nuncupatur castrum Sancti ... et stat in rupe prope Sabrinum mare, distans a Pontvayn quatuormillibus passuum versus f australem plagam tendentem ad occidentem.

Est etiam in ilia regione quidam locus, vocatus vulgariter locus Sancti Iltuti, cujus precibus, ut fertur, obtinuit a domino, ut nullum animal venenosum infra precinctum illius parochiae esset, nee ut animal hue usque visum est aliquod vivum mortuum tamen dicitur, illic. Illic est phanum Sancti Iltuti, quod est celeberimum, ac in cimiterio in orientali plaga illius fani jacet corpus Hoeli boni olim principis Wallie, et distal a Pont vayn iiibus millibus passuum, et a mare Sabrino mille passibus, et tanto spado distat Pont vayn ab Haberthaw, [b] ubi rivus de Thawan cadit in mare Sabrinum, ac ubi est portus pro lembis ac carinis parvis.

Item est alius rivus qui vulgariter nuncupatur Wenny, habens originem in loco vocato etc... . et currit ...

Item prope rivum de Wenny est cellula, sive monasterium monachorum ordinis sancti Benedicti, quod stat ab orientali parte rivi, et distat a Pont vayn tribus millibus passuum. Est etiam quoddam castrum, quod vocatur castrum de Coite, stans ab occidentali plaga illius rivi, et distat ab eodem


[a] Llan Blefcian.
[b] Aber Thaw.

242 LELAND'S ITINERARY

duobus millibus passuum, et a Pont vayn quinque millibus passuum. Est et alius rivus, vulgariter nuncupatus Oggure Veghan, habens originem in loco vocato Aylth y rett, et currens in mare Sabrinum apud Haber Oggur, [a] ubi est quoddam castrum vocatum castrum de Haber Oggur, et distat a Pont vayn quinque millibus passuum, et stat in australi parte illius rivi.

Item est aliud castrum vocatum castrum de Llan Gonoyt, [b] id est, loci gonoti, et distat a Pont vayn x millibus passuum versus occidentalem plagam, partim tendens in septentrionem, et distat a monasterio de Morgan [c] duobus millibus passuum versus septentrionalem plagam. Item est alius rivus qui vocatur Havan. [d] Item alius qui vocatur Kenfik. [e]


[a] Aber Ogwr.
[b] Llangynwyd.
[c] Margam.
[d] Avon r.
[e] Kenffig r.

Return to top of page

URL of this page: http://www.melocki.org.uk/leland/Vol5App.html

Copyright notice:
All pages at http://www.melocki.org.uk
are Copyright Mel Lockie 2011.
All rights reserved.
For a detailed copyright policy see: Conditions of Use.